monumenta.ch > Plinius > sectio 116

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 4, 114
{XXII} septentrio hinc oceanusque Gallicus, occasus illinc, oceanus Atlanticus. promunturi excursum LX prodidere, alii XC ad Pyrenaeum inde non pauci XII et ibi gentem Artabrum, quae numquam fuit, manifesto errore. Arrotrebas enim, quod ante Celticum diximus promunturium, hoc in loco posuere litteris permutatis.